- PERICLES
- I.PERICLESfil. Xantippi ex Agarisia, vir clarissimus Atheniensis, qui Remp. 40. ann. gubernavit;M pollebat enim auctoritate et eloquentiâ, unde Olympium Comici vocârunt, quod tonare in contionibus, ac fulmen ciere videretur. Zenonis et Anaxagorae disciplinae commissus, Philosophiae peritiam tantam consecutus est, ut ipsos magistros aemulos haberet. ut graiam Atheniensium sibi conciliaret, omnem movit lapidem: Cimonem, quod sibi non faveret, per Ostracismum removit, paulo post revocatum: Dux copiarum in Peloponneso lectus, regionem longe lateque vastavit ingenti praeliô contra Sicyonios, ad fluv. Nemeam victor. Blanditiis Aspasiae, scorti, permotus Samiis in gratiam Milesiorum, bellum movit: postquam in Acarnania quoque res praeclaras gessisset. Bellum contra Lacedaemonios ut continuarent, Atheniensibus persuasit, ne pace factâ, rationem reddere teneretur: quapropter, fraude cognitâ, muneribus suis exutus quidem, sed brevi iterum post redditus est. Habuit in adminsitratione Reip. adversarium Thucydidem Melesium, virum nobilem ac potentem. Suggestum ascensurus, diis vota faciebat, ne verbum se imprudente aut invitô efflueret, quod ad Remp. minus pertineret. Vide Aelian. Var. Histor. l. 4. c. 10. Quum Sophoclem haberet in magistratu collegam, ac simulaliquando cum eo navigâsset, collaudâssetque Sophocles formam pueri praetereuntis inter graves sermones: Non solum, inquit, Sophocles, magistratum decet manus, sed etiam oculos habere continentes. Thucydide quondam vociferante, quod nimis multa ex publico pro aedificiis erogâsset: ipse ad populum dixit; Si ita eis videtur, de suo erogaturum, modo eius nomen inscribi in operibus paterentur: Responderunt, sumptus omnino fieri debere. Quidam dicunt ab eo institutum, ut declamationes fierent exercitationis causâ, utque extemporalis oratio haberetur. Obiit peste, Olymp. 87. An. 325. Urb. Cond. Solitus est dicere, quoties summam rerum capesseret; se praeesse hominibus liberis, Graecis, atheniensibus, etc. Vide Plutarchum, in eius vita. Diod. Sic. l. 12. Thuc. l. 2. 3. Nic. Lloydius.II.PERICLESunus ex iis Ducibus, qui, praeliô ad Insul. arginusas commissô, a populo Atheniensi publicô suppliciô affecti sunt. Vide Scholia in Aristoph. Pan. Act. 5. sc. 1.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.